Loasa malesherbioides Phil.
ortiga caballuna

Precordillera de Vallenar, 16 Octubre 2006 (Ricardo Martini)
Loasa malesherbioides Phil.

Rodolfo A. Philippi en Linnaea v 33, p 74, 1864:
L. erecta, humilis, ramosa, subcymosa; setis urticantibus, distantibus hispida; foliis alternis, petiolatis, ovato-oblongis, repando-dentatis; pedunculis elongatis, extraaxillaribus; ovario semigloboso, praeter setas majores aculeis verticillatis glochidatis densissime obtecto; sepalis linearibus obtusis, ovariuim fere snperantibus et petala alba aequantibus.
In Andibus prov. Coquimbo loco dicto Baños del Toro invenit orn. Volckmann. - Species valde insignis, habitus alieni Malesherbiae. Tota planta modo quadripollicaris, annua. Radix alba, simplicissima. Folia inferiora petiolo 10 lin. longo insidentia, 12 lin. longa, 7 lin lata, haud cordata, dentibus circa 5 utrinque, seminalia integerrima, suprema floralia seu, si mavis, bracteae, linearia, subsessilia integerrima. Pedunculi inferiores pollicares, superiores sensim breviores. Laciniae calycinae 2.25 lin. longae. Petala cucullata, margine vix fimbriata. Squamae luteae, petaloideae, apice bidentatae, appendices exteriores filiformes, subclavatae, apicem squamae haud aequant, internae cum squama haud cobaerentes, filiformes, apice dilatatae. Antherae virides. Stylus longitudine sepalorum. Folia pilis brevibus articulatis obsita; pili breves, erecti, verticillis confertis glochidum armati, qui inter setas majores ovarium tegunt valde singulares.
Philippi indica que la planta completa de L. longiseta, incluso hojas, presenta cerdas blancas, al revés de L. malesherbioides, cuyas hojas no las tienen.

Hierba anual endémica de las regiones 2,3 de Chile, de 1,400 a 3,500 m. También en Argentina.
www.000webhost.com