Loasa illapelina Phil.
Sinon:Loasa illapelina Phil. var. laciniata; L. leucantha Phil.; L. caricifolia Phil.

Caleta Sierra, 30 Octubre 2010 (Patricio Novoa)
Loasa illapelina Phil.

Loasa illapelina Phil.

Rodolfo A. Philippi en Anales Univ. Chile, t 23, p 380, 1863:
L. intricato-volubilis, urens; epidermide laxa, nitida, fulva; foliis alternis, petiolatis, oblongis, basi truncatis, fere 9 lobis, lobis acute et profunde dentatis, supra verrucoso-setosis, subtus pilis brevibus (sub lente verticillato-glochidatis) hirtis; floribus subpaniculatis, albis, diam. 10 lín; calyce brevi; squamis albidis, basi et extus guttulis tribus rubis ornatis, e quibus seta oritur; capsula omnino supera.
In departamento Illapel varis locis Decembri florentem invenit orn. L. Landbeck. Caulis valde intricatus, crass. 1.5 lin, carnosus, post exsiccationem valde contractus, et tunc epidermis laxa, libera. Pili majores urticati, distantes, 1.5 lín. longi, cum aliis quadruplo minoribus, varios glochidum verticillos gerentibus mixti, qui in foliorum pagina inferiore conferti fiunt. Folia alterna (radicalia desunt), in caule distantia, pauca, petiolo 7 lin. insidentia, 15 lin. longa, 11 lin. lata, utrinque lobis subtribus, acutis, iterum lobulatodentatis, munita, longe acuminata; suprema floralia sessilia, minuta, triloba, lobis angustis, dentatis. Pedunculi axillares, 3-5 flori, 1-1.5-pollicares; pedicelli ad basin bracteati, c. 4 lin. longi. Laciniae calycis lineares, 2.5 lin. longae.
Petala alba, 5 lín. longa, formae solitae, extus pilis paucis urticatis multisque glochidatis vestita.
Squamae 2 lin. longae, albae, apice bifidae, margine apicali incrassato, luteo, intus infra apicem corona pilorum cinctae, maculis (non foliolis etc.) luteis rubro cinctis extus in basi notatae; e quibus seta surgit; intus ante eas stamina tria castrata basi sensim dilatata video.
Reliqua stamina aequalia, libera, 3 petalorum aequantia, filamentis capillaribus. Ovarium omnino superum, breve, pyramidatum, trivalve, setis nonnullis et pilis glochidatis multis onustum. Semina pauca, valde rugoso-tuberculata, (immatura tantum vidi).
Recalcamos: Escamas... manchas rojas rodeadas de amarillo (Squamae... maculis luteis rubro cincti).

Hierba anual endémica de la Región de Coquimbo, de 0 a 100 m.
www.000webhost.com